Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12                

The vanity of pleasures, riches, and worldly labours.

[1] Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. [2] Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis? [3] Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae. [4] Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas; [5] feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus;

[6] et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. [7] Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem; [8] coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; [9] et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum. [10] Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

[11] Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. [12] Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. ( Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) [13] Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. [14] Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus. [15] Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

[16] Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient : moritur doctus similiter ut indoctus. [17] Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. [18] Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me, [19] quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum? [20] Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

[21] Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. [22] Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? [23] Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? [24] Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. [25] Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego?

[26] Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 2   next >