Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12                

The misery of the covetous man.

[1] Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines : [2] vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est. [3] Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. [4] Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. [5] Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

[6] Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? [7] Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. [8] Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? [9] Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus. [10] Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

[11] Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 6   next >