Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

Tobias's early piety: his works of mercy, particularly in burying the dead.

[1] Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam quae ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) [2] cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, [3] ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. [4] Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. [5] Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium.

[6] Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, [7] ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. [8] Haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. [9] Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, [10] quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.

[11] Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitatem Niniven cum omni tribu sua [12] (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. [13] Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, [14] et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset. [15] Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.

[16] Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: [17] et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. [18] Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo: [19] Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: [20] esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.

[21] Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Judaea plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. [22] At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. [23] Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. [24] Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, [25] et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.

< previous | Chapter 1 | next >