|
Tobias the father praiseth God, exhorting all Israel to do the same. Prophesieth the restoration and better state of Jerusalem.
[1] Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum:
[2] quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.
[3] Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum:
[4] quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum.
[5] Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
[6] Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris.
[7] Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
[8] Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
[9] Ego autem, et anima mea in eo laetabimur.
[10] Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies laetitiae, et confitemini illi.
[11] Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
[12] Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum: ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum.
[13] Luce splendida fulgebis: et omnes fines terrae adorabunt te.
[14] Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:
[15] nomen enim magnum invocabunt in te.
[16] Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te.
[17] Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
[18] Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
[19] Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
[20] Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
[21] Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
[22] Ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur: et per vicos ejus, Alleluja cantabitur.
[23] Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in saecula saeculorum super eam. Amen.
|