Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The angel Raphael goeth to Gabelus, receiveth the money, and bringeth him to the marriage.

[1] Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea : [2] si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae. [3] Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum : reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. [4] Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, constristatur anima ejus. [5] Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.

[6] Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. [7] Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae gesta sunt : fecitque eum secum venire ad nuptias. [8] Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum, [9] et dixit : Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis : [10] et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros :

[11] et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum. [12] Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.

< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 9   next >