Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Tobias leaveth his dinner to bury the dead: he loseth his sight by God's permission, for manifestation of his patience.

[1] Post haec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, [2] dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. [3] Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israel jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : [4] tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. [5] Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,

[6] memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. [7] Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. [8] Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos? [9] Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. [10] Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset,

[11] et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus. [12] Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. [13] Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei, [14] sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. [15] Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes :

[16] Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? [17] Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui : [18] quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo. [19] Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat. [20] Unde factum est, et haedum caprarum accipiens detulisset domi :

[21] cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. [22] Ad haec uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt. [23] Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.

< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 2   next >