Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Judith | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Nabuchodonosor king of the Assyrians overcometh Arphaxad king of the Medes.

[1] Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, [2] ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. [3] Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: [4] et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. [5] Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum

[6] in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. [7] Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, [8] et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, [9] et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae. [10] Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum:

[11] qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. [12] Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.

< previous | Chapter 1 | next >