Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

They are kindly entertained by Raguel. Tobias demandeth Sara to wife.

[1] Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. [2] Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae : Quam similis est juvenis iste consobrino meo! [3] Et cum haec dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. [4] Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus. [5] Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.

[6] Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus, [7] dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. [8] Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatae sunt. [9] Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, [10] Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.

[11] Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam : et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret : et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, [12] dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam. [13] Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. [14] Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suae secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. [15] Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.

[16] Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii. [17] Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum. [18] Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum. [19] Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est. [20] Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.

< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 7   next >