Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Tobias burneth part of the fish's liver, and Raphael bindeth the devil. Tobias and Sara pray.

[1] Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. [2] Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. [3] Tunc Raphael angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti. [4] Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur : tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. [5] Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quae ignorant Deum.

[6] Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. [7] Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt. [8] Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam. [9] Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum. [10] Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

[11] Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. [12] Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. [13] Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei : [14] Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. [15] At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

[16] Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, [17] et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus. [18] Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. [19] Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te : et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. [20] Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.

[21] Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria. [22] Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. [23] Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se. [24] De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.

< previous   Book Of Tobias (Tobit)   next >
< previous   Chapter 8   next >