|
Raphael maketh himself known.
[1] Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
[2] Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus?
[3] Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare?
[4] Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quae allata sunt, sibi assumere.
[5] Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant, acceptam habere.
[6] Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
[7] Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
[8] Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:
[9] quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam aeternam.
[10] Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
[11] Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
[12] Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
[13] Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
[14] Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem.
[15] Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum.
[16] Cumque haec audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
[17] Dixitque eis angelus: Pax vobis: nolite timere.
[18] Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.
[19] Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
[20] Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
[21] Et cum haec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
[22] Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
|