DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

The prayer of Tobias, and of Sara, in their several afflictions, are heard by God, and the angel Raphael is sent to relieve them.

[1] Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis, [2] dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et judicium. [3] Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. [4] Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. [5] Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.

[6] Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. [7] Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, [8] quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. [9] Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. [10] Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit:

[11] sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum. [12] Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum, [13] dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. [14] Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo. [15] Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.

[16] Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. [17] Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me praebui. [18] Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere. [19] Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. [20] Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

[21] Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. [22] Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis: et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis. [23] Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula. [24] In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei: [25] et missus est angelus Domini sanctus Raphael ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.

< previous | Chapter 3 | next >