Cautions with regard to women, and dangerous conversations.
[1] Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam.
[2] Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
[3] Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
[4] Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
[5] Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
[6] Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam.
[7] Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
[8] Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
[9] Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
[10] Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
[11] Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
[12] Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum :
[13] et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
[14] Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi.
[15] Vinum novum amicus novus : veterascet, et cum suavitate bibes illud.
[16] Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quae futura sit illius subversio.
[17] Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
[18] Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
[19] Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
[20] Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
[21] Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
[22] Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio :
[23] et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.
[24] In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
[25] Terribilis est in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.
|