Wisdom embraceth them that fear God. God is not the author of sin.
[1] Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiae apprehendet illam :
[2] et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
[3] Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :
[4] et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos,
[5] et in medio ecclesiae aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum.
[6] Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum.
[7] Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.
[8] Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
[9] Non est speciosa laus in ore peccatoris,
[10] quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
[11] Non dixeris : Per Deum abest : quae enim odit ne feceris.
[12] Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.
[13] Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
[14] Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui :
[15] adjecit mandata et praecepta sua.
[16] Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
[17] Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
[18] Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi :
[19] quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
[20] Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
[21] Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :
[22] non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
|