God's servants must look for temptations: and must arm themselves with patience and confidence in God.
[1] Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.
[2] Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.
[3] Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
[4] Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :
[5] quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
[6] Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.
[7] Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
[8] Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
[9] Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
[10] Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
[11] Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
[12] Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
[13] Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
[14] Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis!
[15] Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo!
[16] Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas!
[17] Et quid facient cum inspicere coeperit Dominus?
[18] Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
[19] Qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
[20] Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
[21] Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
[22] dicentes : Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
[23] Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
|