Rules with regard to correction, discretion, and avoiding lies.
[1] Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
[2] Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
[3] sic qui facit per vim judicium iniquum.
[4] Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.
[5] Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.
[6] Est tacens non habens sensum loquelae : et est tacens sciens tempus aptum.
[7] Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
[8] Qui multis utitur verbis laedet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
[9] Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
[10] Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
[11] Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
[12] Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
[13] Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiae autem fatuorum effundentur.
[14] Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.
[15] Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.
[16] Hodie foeneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.
[17] Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :
[18] qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
[19] neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.
[20] Lapsus falsae linguae quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.
[21] Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
[22] Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
[23] Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur.
[24] Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personae autem acceptione perdet se.
[25] Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
[26] Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.
[27] Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo haereditabunt.
[28] Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
[29] Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
[30] Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
[31] Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
[32] Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
[33] Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
|