Cautions in the choice of company.
[1] Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
[2] Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
[3] Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
[4] Dives injuste egit, et fremet : pauper autem laesus tacebit.
[5] Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
[6] Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
[7] Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi?
[8] Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
[9] Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
[10] Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
[11] Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
[12] Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
[13] Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
[14] Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
[15] Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
[16] Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
[17] audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
[18] Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
[19] Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
[20] Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
[21] Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
[22] Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem?
[23] Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
[24] Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
[25] Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
[26] Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.
[27] Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
[28] Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
[29] Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.
[30] Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
[31] Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
[32] Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
|