Lessons of humility and moderation in all things.
[1] Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
[2] Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
[3] Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
[4] In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
[5] Multi tyranni sederunt in throno : et insuspicabilis portavit diadema.
[6] Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
[7] Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste.
[8] Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ne adjicias loqui.
[9] De ea re quae te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas.
[10] Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si praecucurreris.
[11] Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto magis non abundabit.
[12] Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
[13] et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
[14] Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt :
[15] sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilectio, et viae bonorum, apud ipsum.
[16] Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
[17] Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum.
[18] Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius.
[19] In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus :
[20] et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
[21] Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
[22] Ne manseris in operibus peccatorum : confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
[23] Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
[24] Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
[25] Ne dicas : Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona?
[26] Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor?
[27] In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum :
[28] quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
[29] Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
[30] Ante mortem ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
[31] Non omnem hominem inducas in domum tuam : multae enim sunt insidiae dolosi.
[32] Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
[33] Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
[34] A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur.
[35] Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
[36] Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.
|