The praise of Josue, of Caleb, and of Samuel.
[1] Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
[2] maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel.
[3] Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas!
[4] Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.
[5] An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
[6] Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
[7] Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios :
[8] ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis :
[9] et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae.
[10] Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in haereditatem, in terram quae manat lac et mel.
[11] Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit haereditatem,
[12] ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.
[13] Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
[14] ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo :
[15] et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
[16] Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
[17] In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta,
[18] et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
[19] Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.
[20] Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :
[21] et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim :
[22] et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
[23] Et post hoc dormivit : et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
|