Demetrius challenges the kingdom. Alcimus applies to him to be made high priest: Nicanor is sent into Judea: his dealings with Judas: his threats. The history of Razias.
[1] Sed post triennii tempus, cognovit Judas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus, per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
[2] et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.
[3] Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare,
[4] venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
[5] Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judaei niterentur,
[6] respondit : Ipsi qui dicuntur Assidaei Judaeorum, quibus praeest Judas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum :
[7] nam et ego defraudatus parentum gloria ( dico autem summo sacerdotio) huc veni :
[8] primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
[9] Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice :
[10] nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis.
[11] Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
[12] Qui statim Nicanorem praepositum elephantorum ducem misit in Judaeam :
[13] datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
[14] Tunc gentes, quae de Judaea fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judaeorum prosperitates rerum suarum existimantes.
[15] Audito itaque Judaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
[16] Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.
[17] Simon vero frater Judae commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
[18] Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judae, et animi magnitudinem, quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
[19] Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.
[20] Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
[21] Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sellae prolatae sunt, et positae.
[22] Praecepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt.
[23] Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit.
[24] Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.
[25] Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit : quiete egit, communiterque vivebant.
[26] Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
[27] Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, jubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
[28] Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nihil laesus a viro :
[29] sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua praeceptum perficeret.
[30] At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
[31] Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.
[32] Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum,
[33] juravit, dicens : Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.
[34] Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes :
[35] Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis.
[36] Et nunc, sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est.
[37] Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens : qui pro affectu pater Judaeorum appellabatur.
[38] Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
[39] Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Judaeos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent.
[40] Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judaeis maximam illaturum.
[41] Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit :
[42] eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.
[43] Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, praecipitavit semetipsum viriliter in turbas :
[44] quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem :
[45] et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit : et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit :
[46] et stans supra quamdam petram praeruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est.
|