Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Machabees | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The reign of Alexander and his successors: Antiochus rifles and profanes the temple of God: and persecutes unto death all that will not forsake the law of God, and the religion of their fathers.

[1] Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum et Medorum: [2] constituit praelia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terrae, [3] et pertransiit usque ad fines terrae: et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus. [4] Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus: [5] et obtinuit regiones gentium, et tyrannos: et facti sunt illi in tributum.

[6] Et post haec decidit in lectum, et cognovit quia moreretur. [7] Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a juventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. [8] Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est. [9] Et obtinuerunt pueri ejus regnum, unusquisque in loco suo: [10] et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra.

[11] Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Graecorum. [12] In diebus illis, exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. [13] Et bonus visus est sermo in oculis eorum. [14] Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium. [15] Et aedificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum:

[16] et fecerunt sibi praeputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum. [17] Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna. [18] Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine: [19] et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. [20] Et comprehendit civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.

[21] Et convertit Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israel, [22] et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi. [23] Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. [24] Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus, abiit in terram suam. [25] Et fecit caedem hominum, et locutus est in superbia magna.

[26] Et factus est planctus magnus in Israel, et in omni loco eorum: [27] et ingemuerunt principes et seniores; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est. [28] Omnis maritus sumpsit lamentum, et quae sedebant in thoro maritali, lugebant: [29] et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem. [30] Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna.

[31] Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei. [32] Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israel. [33] Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu: [34] et captivas duxerunt mulieres, et natos et pecora possederunt. [35] Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem:

[36] et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem: [37] et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum. [38] Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israel: [39] et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem. [40] Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.

[41] Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies testi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. [42] Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum. [43] Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. [44] Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi: [45] et multi ex Israel consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.

[46] Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terrae, [47] et prohiberent holocausta et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei, [48] et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes: [49] et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israel. [50] Et jussit aedificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,

[51] et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei: [52] et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. [53] Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo: et praeposuit principes populo, qui haec fieri cogerent. [54] Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare. [55] Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram:

[56] et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis fugitivorum locis. [57] Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu aedificaverunt aras: [58] et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant: [59] et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos: [60] et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.

[61] In virtute sua faciebant haec populo Israel, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus. [62] Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat contra altare. [63] Et mulieres, quae circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi, [64] et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant. [65] Et multi de populo Israel definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis:

[66] et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt: [67] et facta est ira magna super populum valde.

< previous | Chapter 1 | next >