Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15          

A continuation of the second letter. Of Jeremias' hiding the ark at the time of the captivity. The author's preface.

[1] Invenitur autem in descriptionibus Jeremiae prophetae, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant : ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. [2] Et dedit illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. [3] Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. [4] Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei haereditatem. [5] Et veniens ibi Jeremias invenit locum speluncae : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.

[6] Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire. [7] Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos, dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat : [8] et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec. [9] Magnifice etenim sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. [10] Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum.

[11] Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. [12] Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. [13] Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiae haec eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et prophetarum, et David, et epistolas regum, et de donariis. [14] Similiter autem et Judas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. [15] Si ergo desideratis haec, mittite qui perferant vobis.

[16] Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies. [17] Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit haereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, [18] sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum. [19] Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. [20] De Juda vero Machabaeo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione :

[21] sed et de praeliis, quae pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium ejus Eupatorem : [22] et de illuminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Judaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, [23] et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. [24] Itemque ab Jasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. [25] Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,

[26] curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur. [27] Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. [28] Sicut hi qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. [29] Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. [30] Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est : ei vero, qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt : ita aestimandum est et in nobis.

[31] Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori : [32] brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. [33] Hinc ergo narrationem incipiemus : de praefatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.

< previous   2nd Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 2   next >