Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15          

Lysias is overthrown by Judas. He sues for peace.

[1] Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his quae acciderant, [2] congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judaeos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, [3] templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium : [4] nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. [5] Ingressus autem Judaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat.

[6] Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. [7] Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. [8] Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. [9] Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. [10] Ibant igitur prompti, de caelo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.

[11] Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos : [12] universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. [13] Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos : [14] promisitque se consensurum omnibus quae justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. [15] Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens : et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Judaeis, ea rex concessit.

[16] Nam erant scriptae Judaeis epistolae a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judaeorum salutem. [17] Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quae per illos significabantur, implerem. [18] Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et quae res permittebat, concessit. [19] Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset tentabo. [20] De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.

[21] Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. [22] Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. [23] Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, [24] audivimus Judaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. [25] Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.

[26] Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. [27] Ad Judaeos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judaeorum, et ceteris Judaeis salutem. [28] Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus. [29] Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. [30] His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,

[31] ut Judaei utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt. [32] Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. [33] Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. [34] Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judaeorum salutem. [35] De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.

[36] De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus. [37] Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. [38] Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.

< previous   2nd Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 11   next >