Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Machabees* next >
< prev Chapter 9 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15          

The wretched end, and fruitless repentance of king Antiochus.

 1 Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.  2 Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere : sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt : et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.  3 Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt.  4 Elatus autem in ira, arbitrabantur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judaeos retorquere : ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, caelesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judaeorum eam facturum.  5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta :

 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.  7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judaeos, et praecipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.  8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans :  9 ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et foetore exercitus gravaretur :  10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris portare.

 11 Hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.  12 Et cum nec ipse jam foetorem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.  13 Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.  14 Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret, ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere :  15 et Judaeos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur :

 16 templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis oranturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum :  17 super haec, et Judaeum se futurum, et omnem locum terrae perambulaturum, et praedicaturum Dei potestatem.  18 Sed non cessantibus doloribus ( supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judaeos in modum deprecationis epistolam haec continentem :  19 Optimis civibus Judaeis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.  20 Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.

 21 Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere :  22 non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.  23 Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum :  24 ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.  25 Ad haec, considerans de proximo potentes quosque, et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam : et scripsi ad eum quae subjecta sunt.

 26 Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.  27 Confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.  28 Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.  29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus : qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum abiit.

< prev 2nd Book of Machabees* next >
< prev Chapter 9 next >

 
TOP OF PAGE