Heliodorus is sent by king Seleucus to take away the treasures deposited in the temple. He is struck by God, and healed by the prayers of the high priest.
[1] Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
[2] fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent :
[3] ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
[4] Simon autem de tribu Benjamin, praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
[5] Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis :
[6] et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum : esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
[7] Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quae delatae erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit cum mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
[8] Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
[9] Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum : et cujus rei gratia adesset, aperuit : interrogabat autem si vere haec ita essent.
[10] Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum, et pupillorum :
[11] quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his quae detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta :
[12] decipi vero eos, qui credidissent loco et templo, quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse.
[13] At ille pro his quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
[14] Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
[15] Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de caelo eum, qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.
[16] Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem :
[17] circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.
[18] Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
[19] Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines, quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant :
[20] universae autem protendentes manus in caelum, deprecabantur :
[21] erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.
[22] Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
[23] Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens.
[24] Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.
[25] Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus : isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit : qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
[26] Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu : qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
[27] Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
[28] Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute :
[29] et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
[30] Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum : et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
[31] Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus.
[32] Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
[33] Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt : Oniae sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
[34] Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
[35] Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
[36] Testabatur autem omnibus ex quae sub oculis suis viderat opera magni Dei.
[37] Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait :
[38] Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit : eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus.
[39] Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit.
[40] Igitur de Heliodoro, et aerarii custodia ita res se habet.
|