Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15          

Wonderful signs are seen in the air. Jason's wickedness and end. Antiochus takes Jerusalem, and plunders the temple.

[1] Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum. [2] Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos, [3] et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. [4] Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. [5] Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem : et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem :

[6] Jason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophaea capturum. [7] Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. [8] Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus est : [9] et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedaemonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus : [10] et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.

[11] His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judaeos : et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. [12] Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. [13] Fiebant ergo caedes juvenum, ac seniorum, et mulierum, et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. [14] Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. [15] Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriae fuit proditor :

[16] et scelestis manibus sumens sancta vasa, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. [17] Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio : [18] alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. [19] Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit. [20] Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum, postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.

[21] Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. [22] Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem : Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso, a quo constitutus est : [23] in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. [24] Cumque appositus esset contra Judaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres ac juvenes vendere. [25] Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Judaeis arma capere suis praecepit.

[26] Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. [27] Judas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat : et foeni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.

< previous   2nd Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 5   next >