Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The names of the subscribers to the covenant, and the contents of it.

[1] Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias, [2] Saraias, Azarias, Jeremias, [3] Pheshur, Amarias, Melchias, [4] Hattus, Sebenia, Melluch, [5] Harem, Merimuth, Obdias,

[6] Daniel, Genthon, Baruch, [7] Mosollam, Abia, Miamin, [8] Maazia, Belgai, Semeia : hi sacerdotes. [9] Porro Levitae, Josue filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel, [10] et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,

[11] Micha, Rohob, Hasebia, [12] Zachur, Serebia, Sabania, [13] Odaia, Bani, Baninu. [14] Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Aelam, Zethu, Bani, [15] Bonni, Azgad, Bebai,

[16] Adonia, Begoai, Adin, [17] Ater, Hezecia, Azur, [18] Odaia, Hasum, Besai, [19] Hareph, Anathoth, Nebai, [20] Megphias, Mosollam, Hazir,

[21] Mesizabel, Sadoc, Jeddua, [22] Pheltia, Hanan, Anaia, [23] Osee, Hanania, Hasub, [24] Alohes, Phalea, Sobec, [25] Rehum, Hasebna, Maasia,

[26] Echaia, Hanan, Anan, [27] Melluch, Haran, Baana. [28] Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, janitores, et cantores, Nathinaei, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiae eorum, [29] omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et caeremonias ejus, [30] et ut non daremus filias nostras populo terrae, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.

[31] Populi quoque terrae, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universae manus. [32] Et statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, [33] ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri. [34] Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi : [35] et ut afferremus primogenita terrae nostrae, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini :

[36] et primitiva filiorum nostrorum, et pecorum nostrorum, sicut sciptum est in lege, et primitiva boum nostrorum, et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri : [37] et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. [38] Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri. [39] Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 10   next >