Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The building is carried on notwithstanding the opposition of their enemies.

[1] Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judaeos, [2] et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judaei faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? [3] Sed et Tobias Ammanites proximus ejus, ait : Aedificent : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. [4] Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. [5] Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes.

[6] Itaque aedificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam : et provocatum est cor populi ad operandum. [7] Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis. [8] Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. [9] Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. [10] Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum.

[11] Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. [12] Factum est autem venientibus Judaeis, qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, [13] statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. [14] Et perspexi atque surrexi : et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum : Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. [15] Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.

[16] Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda, [17] aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium : [18] aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina juxta me. [19] Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero : [20] in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis.

[21] Et nos ipsi faciamus opus : et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra. [22] In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum. [23] Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 4   next >