Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The enemies seek to terrify Nehemias. He proceedeth and finisheth the wall.

[1] Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio ( usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), [2] miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. [3] Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere : ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos. [4] Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem. [5] Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo :

[6] In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam [7] et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. [8] Et misi ad eos, dicens : Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris : de corde enim tuo tu componis haec. [9] Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas. [10] Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.

[11] Et dixi : Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? Non ingrediar. [12] Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. [13] Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. [14] Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me. [15] Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.

[16] Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. [17] Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos. [18] Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae : [19] sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 6   next >