Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

Esdras readeth the law before the people. Nehemias comforteth them. They celebrate the feast of tabernacles.

[1] Et venerat mensis septimus : filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam aquarum : et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israeli. [2] Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi. [3] Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectae ad librum. [4] Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. [5] Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.

[6] Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. [7] Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem : populus autem stabat in gradu suo. [8] Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur. [9] Dixit autem Nehemias ( ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. [10] Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.

[11] Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere. [12] Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam : quia intellexerant verba, quae docuerat eos. [13] Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. [14] Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis, in die solemni, mense septimo : [15] et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.

[16] Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim. [17] Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis. [18] Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 8   next >