Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

Nehemias appointeth watchmen in Jerusalem. The list of those who came first from Babylon.

[1] Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas : [2] praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Jerusalem ( ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), [3] et dixi eis : Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. [4] Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae. [5] Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.

[6] Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judaeam, unusquisque in civitatem suam. [7] Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel : [8] filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo : [9] filii Saphatia, trecenti septuaginta duo : [10] filii Area, sexcenti quinquaginta duo :

[11] filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo : [12] filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor : [13] filii Zethua, octingenti quadraginta quinque : [14] filii Zachai, septingenti sexaginta : [15] filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :

[16] filii Bebai, sexcenti viginti octo : [17] filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo : [18] filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem : [19] filii Beguai, duo millia sexaginta septem : [20] filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :

[21] filii Ater, filii Hezeciae, nonaginta octo : [22] filii Hasem, trecenti viginti octo : [23] filii Besai, trecenti viginti quatuor : [24] filii Hareph, centum duodecim : [25] filii Gabaon, nonaginta quinque :

[26] filii Bethlehem, et Netupha, centum octoginta octo. [27] Viri Anathoth, centum viginti octo. [28] Viri Bethazmoth, quadraginta duo. [29] Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. [30] Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.

[31] Viri Machmas, centum viginti duo. [32] Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. [33] Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. [34] Viri Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. [35] Filii Harem, trecenti viginti.

[36] Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. [37] Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. [38] Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. [39] Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. [40] Filii Emmer, mille quinquaginta duo.

[41] Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. [42] Filii Arem, mille decem et septem. Levitae : [43] filii Josue et Cedmihel filiorum. [44] Oduiae, septuaginta quatuor. Cantores : [45] filii Asaph, centum quadraginta octo.

[46] Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo. [47] Nathinaei : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, [48] filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, [49] filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, [50] filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,

[51] filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, [52] filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, [53] filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, [54] filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, [55] filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,

[56] filii Nasia, filii Hatipha, [57] filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, [58] filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, [59] filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. [60] Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.

[61] Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent, [62] filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. [63] Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem : et vocatus est nomine eorum. [64] Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio. [65] Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.

[66] Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, [67] absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. [68] Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque : [69] cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti. [70] Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.

[71] Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. [72] Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. [73] Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel in civitatibus suis.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 7   next >