Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

They begin to build the walls: the names and order of the builders.

[1] Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. [2] Et juxta eum aedificaverunt viri Jericho : et juxta eum aedificavit Zachur filius Amri. [3] Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae, filii Accus. [4] Et juxta eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii Mesezebel : et juxta eos aedificavit Sadoc filius Baana. [5] Et juxta eos aedificaverunt Thecueni : optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.

[6] Et portam veterem aedificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. [7] Et juxta eos aedificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon, et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen. [8] Et juxta eum aedificavit Eziel filius Araia aurifex : et juxta eum aedificavit Ananias filius pigmentarii : et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateae latioris. [9] Et juxta eum aedificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem. [10] Et juxta eum aedificavit Jedaia filius Haromaph contra domum suam : et juxta eum aedificavit Hattus filius Haseboniae.

[11] Mediam partem vici aedificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum. [12] Et juxta eum aedificavit Sellum filius Alohes princeps mediae partis vici Jerusalem, ipse et filiae ejus. [13] Et portam vallis aedificavit Hanun, et habitatores Zanoe : ipsi aedificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. [14] Et portam sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam : ipse aedificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes. [15] Et portam fontis aedificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha : ipse aedificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinae Siloe in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David.

[16] Post eum aedificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiae partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam, quae grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium. [17] Post eum aedificaverunt Levitae, Rehum filius Benni : post eum aedificavit Hasebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo. [18] Post eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filius Enadad, princeps dimidiae partis Ceilae. [19] Et aedificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli. [20] Post eum in monte aedificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.

[21] Post eum aedificavit Merimuth filius Uriae filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib. [22] Et post eum aedificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. [23] Post eum aedificavit Benjamin et Hasub contra domum suam : et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam. [24] Post eum aedificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariae usque ad flexuram, et usque ad angulum. [25] Phalel filius Ozi contra flexuram et turrim, quae eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris : post eum Phadaia filius Pharos.

[26] Nathinaei autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim, quae prominebat. [27] Post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. [28] Sursum autem a porta equorum aedificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. [29] Post eos aedificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum aedificavit Semaia filius Secheniae, custos portae orientalis. [30] Post eum aedificavit Hanania filius Selemiae, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam : post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, contra gazophylacium suum. Post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinaeorum, et scruta vendentium contra portam judicialem, et usque ad coenaculum anguli.

[31] Et inter coenaculum anguli in porta gregis, aedificaverunt aurifices et negotiatores.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 3   next >