Latin Vulgate (Clementine)
< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

Solomon's chief officers. His riches and wisdom.

[1] Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel : [2] et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : [3] Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae : Josaphat filius Ahilud a commentariis : [4] Banaias filius Jojadae super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes. [5] Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis :

[6] et Ahisar praepositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa. [7] Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. [8] Et haec nomina eorum : Benhur, in monte Ephraim. [9] Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bathanan. [10] Benhesed in Aruboth; ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.

[11] Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. [12] Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. [13] Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas. [14] Abinadab filius Addo praeerat in Manaim. [15] Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.

[16] Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth. [17] Josaphat filius Pharue, in Issachar. [18] Semei filius Ela, in Benjamin. [19] Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra. [20] Juda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque laetantes.

[21] Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus. [22] Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae, [23] decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. [24] Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Taphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu. [25] Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.

[26] Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. [27] Nutriebantque eos supradicti regis praefecti : sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo. [28] Hordeum quoque, et paleas equorum, et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. [29] Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris. [30] Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,

[31] et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. [32] Locutus est quoque Salomon tria millia parabola : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. [33] Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. [34] Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam ejus.

< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 4   next >