Latin Vulgate (Clementine)
< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

Ahias prophesieth the destruction of the family of Jeroboam. He dieth, and is succeeded by his son Nadab. The king of Egypt taketh and pillageth Jerusalem. Roboam dieth and his son Abiam succeedeth.

[1] In tempore illo aegrotavit Abia filius Jeroboam. [2] Dixitque Jeroboam uxori suae : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam : et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi, quod regnaturus essem super populum hunc. [3] Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. [4] Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus prae senectute. [5] Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat : haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat,

[6] audivit Ahias sonitum pedum ejus introeuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius. [7] Vade, et dic Jeroboam : Haec dicit Dominus Deus Israel : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel : [8] et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo : [9] sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum : [10] idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel : et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.

[11] Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli : quia Dominus locutus est. [12] Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer, [13] et planget eum omnis Israel, et sepeliet : iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel, in domo Jeroboam. [14] Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore : [15] et percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.

[16] Et tradet Dominus Israel propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel. [17] Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, [18] et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. [19] Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel. [20] Dies autem, quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis : regnavitque Nadab filius ejus pro eo.

[21] Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. [22] Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverunt. [23] Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam : [24] sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntue omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. [25] In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem,

[26] et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit : scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon : [27] pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. [28] Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium : et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. [29] Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. [30] Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.

[31] Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo.

< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 14   next >