Latin Vulgate (Clementine)
< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

Solomon by means of his wives falleth into idolatry: God raiseth him adversaries, Adad, Razon, and Jeroboam: Solomon dieth.

[1] Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas : [2] de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. [3] Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae : et averterunt mulieres cor ejus. [4] Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. [5] Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.

[6] Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. [7] Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos, idolo Moab, in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. [8] Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. [9] Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo, [10] et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus.

[11] Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea, quae mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. [12] Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud, [13] nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem quam elegi. [14] Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom. [15] Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea

[16] ( sex enim mensibus ibi moratus est Joad, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumaea), [17] fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum : erat autem Adad puer parvulus. [18] Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. [19] Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. [20] Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.

[21] Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam. [22] Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me. [23] Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum : [24] et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco, [25] eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria.

[26] Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. [27] Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. [28] Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph. [29] Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. [30] Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.

[31] Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : haec enim dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. [32] Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel : [33] eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia sicut David pater ejus. [34] Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. [35] Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus :

[36] filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. [37] Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. [38] Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum, et tradam tibi Israel : [39] et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. [40] Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.

[41] Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus : ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. [42] Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. [43] Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 11   next >