Latin Vulgate (Clementine)
< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The Lord appeareth again to Solomon: he buildeth cities: he sendeth a fleet to Ophir.

[1] Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, [2] apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. [3] Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. [4] Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in aequitate, et feceris omnia quae praecepit tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, [5] ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel.

[6] Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et caeremonias meas, quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos : [7] auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis : et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis. [8] Et domus haec erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet : Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? [9] Et respondebunt : Quia derelinquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. [10] Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis

[11] ( Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. [12] Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei, [13] et ait : Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. [14] Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. [15] Haec est summa expensarum, quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.

[16] Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni : et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit, et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. [17] Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, [18] et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis. [19] Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae. [20] Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel :

[21] horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios, usque in diem hanc. [22] De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum. [23] Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. [24] Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon : tunc aedificavit Mello. [25] Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta, et pacificas victimas, super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum.

[26] Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae. [27] Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. [28] Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.

< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 9   next >