Latin Vulgate (Clementine)
< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The Syrians besiege Samaria: they are twice defeated by Achab: who is reprehended by a prophet for letting Benadad go.

[1] Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eum. [2] Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem, [3] ait : Haec dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt. [4] Responditque rex Israel : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. [5] Revertentesque nuntii, dixerunt : Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.

[6] Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent. [7] Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. [8] Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. [9] Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum. [10] Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me.

[11] Et respondens rex Israel, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus aeque ut discinctus. [12] Factum est autem, cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. [13] Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel, ait ei : Haec dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? Ecce, ego tradam eam in manu tua hodie : ut scias, quia ego sum Dominus. [14] Et ait Achab : Per quem? Dixitque ei : Haec dicit Dominus : Per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet praeliari? Et ille dixit : Tu. [15] Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israel, septem millia.

[16] Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. [17] Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad. Qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria. [18] Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut praelientur, vivos eos capite. [19] Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur : [20] et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis.

[21] Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. [22] Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei : Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias : sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te. [23] Servi vero regis Syriae dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. [24] Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis : [25] et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.

[26] Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israel. [27] Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum : Syri autem repleverunt terram. [28] ( Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israel : Haec dicit Dominus : Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus et non est Deus vallium : dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.) [29] Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una. [30] Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cecidit murus super viginti septem millia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.

[31] Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Israel clementes sint : ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel : forsitan salvabit animas nostras. [32] Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est. [33] Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Benadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. [34] Qui dixit ei : Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum. [35] Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me. At ille noluit percutere.

[36] Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. [37] Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum : Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. [38] Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. [39] Cumque rex transisset, clamavit ad regem, ait ait : Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. [40] Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.

[41] At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. [42] Qui ait ad eum : Haec dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. [43] Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.

< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 20   next >