Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

God shall protect his church against her persecutors. The mourning of Jerusalem.

[1] Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo : [2] Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu : sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. [3] Et erit : in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis : omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terrae. [4] In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam : et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate. [5] Et dicent duces Juda in corde suo : Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum!

[6] In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in foeno : et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem. [7] Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam. [8] In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem : et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. [9] Et erit in die illa : quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem. [10] Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum : et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

[11] In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. [12] Et planget terra : familiae et familiae seorsum : familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum : [13] familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum : [14] omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum.

< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 12   next >