Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

God will defend his church, and bring over even her enemies to the faith. The meek coming of Christ, to bring peace, to deliver the captives by his blood, and to give us all good things.

[1] Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israel. [2] Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon : assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. [3] Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. [4] Ecce Dominus possidebit eam : et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur. [5] Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus : et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.

[6] Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum. [7] Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus : et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus. [8] Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes : et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. [9] Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem : ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator : ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. [10] Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli : et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.

[11] Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. [12] Convertimini ad munitionem, vincti spei : hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. [13] Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum : implevi Ephraim : et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia : et ponam te quasi gladium fortium. [14] Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus : et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri. [15] Dominus exercituum proteget eos : et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae : et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.

[16] Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. [17] Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?

< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 9   next >