Under the name of Jerusalem, he prophesieth the progress of the church of Christ, by the conversion of some Jews and many Gentiles.
[1] Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
[2] Et dixi : Quo tu vadis? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
[3] Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :
[4] et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
[5] Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
[6] O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
[7] O Sion! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis :
[8] quia haec dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
[9] quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
[10] Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
[11] Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
[12] Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
[13] Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
|