Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

After the persecutions of the church shall follow great prosperity. Persecutors shall be punished: so shall all that will not serve God in his church.

[1] Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. [2] Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium : et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur : et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. [3] Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis. [4] Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem : et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde : et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. [5] Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum : et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Juda : et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.

[6] Et erit in die illa : non erit lux, sed frigus et gelu. [7] Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox : et in tempore vesperi erit lux. [8] Et erit in die illa : exibunt aquae vivae de Jerusalem : medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum : in aestate et in hieme erunt. [9] Et erit Dominus rex super omnem terram : in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. [10] Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem : et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.

[11] Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura. [12] Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem : tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos : et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. [13] In die illa erit tumultus Domini magnus in eis : et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. [14] Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem : et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis. [15] Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.

[16] Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. [17] Et erit : qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. [18] Quod etsi familia Aegypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit : sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. [19] Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. [20] In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino : et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.

[21] Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum : et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis : et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.

< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 14   next >