Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The vision of the four chariots. Crowns are ordered for Jesus the high priest, as a type of Christ.

[1] Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium : et montes, montes aerei. [2] In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, [3] et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes. [4] Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt haec, domine mi? [5] Et respondit angelus, et ait ad me : Isti sunt quatuor venti caeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae.

[6] In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis : et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. [7] Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit : Ite, perambulate terram : et perambulaverunt terram. [8] Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. [9] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [10] Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia : et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone.

[11] Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni : [12] et loqueris ad eum, dicens : Haec ait Dominus exercituum, dicens : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino. [13] Et ipse exstruet templum Domino : et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo : et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. [14] Et coronae erunt Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hem filio Sophoniae, memoriale in templo Domini. [15] Et qui procul sunt, venient, et aedificabunt in templo Domini : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.

< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 6   next >