Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Joyful promises to Jerusalem: fully verified in the church of Christ.

[1] Et factum est verbum Domini exercituum, dicens : [2] Haec dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. [3] Haec dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem : et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. [4] Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum. [5] Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus.

[6] Haec dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum. [7] Haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis. [8] Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. [9] Haec dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. [10] Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introeunti, neque exeunti erat pax prae tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.

[11] Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, [12] sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caeli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec. [13] Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. [14] Quia haec dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus, [15] et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.

[16] Haec sunt ergo verba quae facietis : loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. [17] Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. [18] Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : [19] Haec dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite. [20] Haec dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis :

[21] et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum : vadam etiam ego. [22] Et venient populi multi, et gentes robustae, ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. [23] Haec dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, dicentes : Ibimus vobiscum : audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

< previous   Prophecy Of Zacharias   next >
< previous   Chapter 8   next >