Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Aggeus (Haggai)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02                                    

The people are reproved for neglecting to build the temple. They are encouraged to set about the work.

[1] In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens : [2] Haec ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste dicit : Nondum venit tempus domus Domini aedificandae. [3] Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens : [4] Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? [5] Et nunc haec dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras.

[6] Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. [7] Haec dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras; [8] ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum : et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. [9] Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud : quam ob causam? dicit Dominus exercituum : quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. [10] Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum :

[11] et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. [12] Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. [13] Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens : Ego vobiscum sum, dicit Dominus. [14] Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo : et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.

< previous   Prophecy Of Aggeus (Haggai)   next >
< previous   Chapter 1   next >