Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

Divers admonitions and exhortations.

[1] Caritas fraternitatis maneat in vobis, [2] et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. [3] Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. [4] Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. [5] Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :

[6] ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo. [7] Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. [8] Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in saecula. [9] Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quae non profuerunt ambulantibus in eis. [10] Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

[11] Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. [12] Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. [13] Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. [14] Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. [15] Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.

[16] Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. [17] Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis. [18] Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. [19] Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. [20] Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

[21] aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. [22] Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. [23] Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo ( si celerius venerit) videbo vos. [24] Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. [25] Gratia cum omnibus vobis. Amen.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 13   next >