Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The Christian's rest. We are to enter into it through Jesus Christ.

[1] Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. [2] Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt. [3] Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. [4] Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. [5] Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.

[6] Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem : [7] iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. [8] Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. [9] Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. [10] Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

[11] Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. [12] Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. [13] Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. [14] Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. [15] Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

[16] Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 4   next >