Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To Philemon | >
< previous | Chapter 1 | next >
01

He commends the faith and charity of Philemon; and sends back to him his fugitive servant, whom he had converted in prison.

[1] Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, [2] et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [4] Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, [5] audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:

[6] ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. [7] Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. [8] Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: [9] propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: [10] obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

[11] qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, [12] quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: [13] quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: [14] sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. [15] Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes:

[16] jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? [17] Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: [18] si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. [19] Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: [20] ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.

[21] Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. [22] Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. [23] Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, [24] Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. [25] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

< previous | Chapter 1 | next >