Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

Christ is more excellent than Moses. Wherefore we must adhere to him by faith and obedience.

[1] Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum : [2] qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. [3] Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. [4] Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est. [5] Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant :

[6] Christus vero tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. [7] Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, [8] nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, [9] ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea [10] quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,

[11] sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. [12] Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : [13] sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. [14] Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. [15] Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

[16] Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen. [17] Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? [18] Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? [19] Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 3   next >