Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The office of a high priest. Christ is our high priest.

[1] Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis : [2] qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate : [3] et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. [4] Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. [5] Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

[6] Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. [7] Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. [8] Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam : [9] et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, [10] appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

[11] De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. [12] Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. [13] Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est. [14] Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 5   next >