DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

He warns them of the danger of falling by apostasy and exhorts them to patience and perseverance.

[1] Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, [2] baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni. [3] Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. [4] Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, [5] gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,

[6] et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. [7] Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: [8] proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. [9] Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. [10] Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

[11] Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: [12] ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones. [13] Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, [14] dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. [15] Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

[16] Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. [17] In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: [18] ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, [19] quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, [20] ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

< previous | Chapter 6 | next >