DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

Exhortation to constancy under their crosses. The danger of abusing the graces of the New Testament.

[1] Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: [2] aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. [3] Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. [4] Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: [5] et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

[6] Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. [7] In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? [8] quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. [9] Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? [10] Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

[11] Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae. [12] Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, [13] et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. [14] Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: [15] contemplantes nequis desit gratiae Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

[16] Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: [17] scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. [18] Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, [19] et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. [20] Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

[21] Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. [22] Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, [23] et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, [24] et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. [25] Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.

[26] Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum. [27] Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. [28] Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. [29] Etenim Deus noster ignis consumens est.

< previous | Chapter 12 | next >